- ELYSIUM
- ELYSIUMlocus ubi piorum animae habitant, ὐπὸ τῆς λύσεως, a solutione. Nam animae post solutionem vinculi corporei deveniunt ad Elysios campos. Quos fabulam esse Phoeniciam patet ex ipso nomine, quod ex Phoenicum lingua desumptum. Hebraice enim alaz, alats, et alis est laetari, et exsultare Et aliz, laetus, et alizuth, exultatio. Inde Elysius ἀρχαϊκῶς A et E, permutatis, ut Enakim pro Anakim, etc. Itaque campus Elysius, est laetitiae locus, et voluptatis, quod divinasse dixeris vatem eximium, qui Elysios campos laeta arva, et locos laetos interpretatur: Virg. Aen. l. 6. v. 638.Devenere locos laetos, et amoena vireta,Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.Ibid. v. 743.------ Exinde per amplumMittimur Elysium, et Pauci laeta arva tenemus.Vide Doctissimum D. Iacobum Windet de vita functorum statu. s. 7. Fuêre etiam Elysii campi in Boeotia. idem. Georg. l. 1. v. 38.Quamvis Elysios miretur Graecia campos.Idem. l. 5. Aen. v. 735.Concilia, Elysiumque colo.Eos autem ita describit Tibull. l. 1. Eleg. 3. ad Messalam v. 57.Sed, me quod facilis tenero sum semper amori,Ipsa Venus campos ducet in Elysios.Hic choreae, cantusque vigent, passimque vagante,Dulce sonant tenui gutture carmen aves.Fert casiam non culta seges, totosque per agrosFloret odoratis terra benigna rosis.Cui succinit Prop. l. 4. Elg 7. v. 60.Mulcet ubi Elysias aura beata rosas.Sed hi et reliqui, quicquid habent, ex Homero habuêre. Sic enim ille Odyss. 4. Η᾿ρύσιον πεδίον describit:Ο᾿υ νιφετὸς οὔτ᾿ αρ κειμὼν πολὺς, οὔτε ποτ᾿ ὄμβρος,Α᾿λλ᾿ αἰεὶ ζεφύροιο λιγυπνείοντας ἀήταςΩ᾿κεανὸς ἀνίησιν ἀναφύχειν ἀνςθρώπους.Vide Plutarch. in Sertorio, et in Consolatione ad Apollonium ex Pindaro, ubi rosarum, et florum mentio. Nic. Lloyd. Adde quod: Beroaldus campos Graecorum Elysios nomen accepisle, ab Eliza vult, quem inter primos illos, qui post diluvium in Graeciam venê runt, fuisse, Aeolesqueve condidisse, tradunt Eruditi. Nec improbat sententiam eius Georg. Horn. Hist. Philos. l. 3. c. 2. ubi ait: Nam hoc unice prisci Magistri agebant, ut persuaderent suis, esse post hanc vitam piis Manibus paratas sedes: ubi praemia bene actae vitae acciperent. Quis dubitet, quin idem fecerit Eliza? cui non poterat ignota esse, quae de Paradiso saepe multumqueve a Patribus acceperat. Talem igitur locum suis descripsit, eoqueve omnes pios abituros tradidit. Quin cum posteri neque ubi esset, neque quod eius nomen scirent, facili negotio Principis sui nomine, a quo illa omnia acceperant, eum insignivêrunt. Unde natum illud Poetis tantopere celebratum πεδίον ἠλίσαιον Hactenus Horn.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.